monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 13, 6'
Hrabanus Maurus, De Universo, 13, V. De saltibus. <<<     >>> VII. De confragosis locis.

CAPUT VI. De locis: SHOW APPARATUS

1 Reperiuntur in divinis libris nomina locorum, quae etiam sine significatione mystica non sunt: sed nos de his omnibus, quid typice significent, enarrare longum esse arbitramur: ideo nomina ipsorum tantummodo ponentes cum expositione historica, caeterum mysterium earumdem prudenti lectori ad investigandum relinquimus. Aenam euntibus Thamnam nunc desertus est locus, et proximus Thamnae vico grandi, qui situs est inter Heliam, et in Ospolim est. Et fons in supra dicto Ena loco. Unde et Ena, id est, fons nomen accepit, in quo stans idolum maxima illius regionis veneratione colitur. Porro Hebraei affirmant Enam non locum significare sed bivium, ubi certo intuitu necessarium sit ad unam e duabus viis eligendam.
2 Enam etiam interpretatur cor eorum. Areatat locus trans Iordanem, in quo planxerunt quondam Iacob, tertio ab Iericho lapide, duobus millibus ab Iordane, qui nunc vocatur Bethagla, quod interpretatur, loco gyri: eo quod ibi more plangentium circumierint in funere Iacob. Aelim castra filiorum Israel, et locus in deserto, in quo undecim fontes, et 70 palmarum arbores Moyses de mari Rubro exiens reperit.
3 Nam Elim interpretatur arietes fortes, ut in Exodo legitur: Et venerunt filii Israel, ubi erant duodecim fontes, id est apostolorum doctrina. Aelus in deserto, ubi filii Israel castrametati sunt. Aelus quoque interpretatur fermenta, sive commisce. Aseroth pars eremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt. Habitaverunt quondam Hevaei Aseroth usque ad urbem Gazam.
4 Verum haec loca non Aseroth sed Aserim appellari Hebraei putant. Aseroth enim interpretatur atria, vel vestibula. Asemona castra filiorum Israel in deserto. Nam Asemona interpretatur os eius, ab osse et non ab ore. Atheraim, pro quo Aquila et Symmachus exploratorum viam interpretati sunt, ubi adversum Chananaeum qui ab austro contra Israel eruperat, in solitudine dimicatur.
5 Areopoleos, in quo et militum ex omni parte praesidia distributa plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. Hic quondam Moabitarum fuit, et postea Seon rex Amorrhaeorum iure belli eum obtinuit: sed et terra filiorum Israel trans Iordanem incipiens ab Arnone usque ad montem Hermon et Libanum extenditur. Ar locus vel oppidum Arnon, quod a 70 Interpretibus per extensam vocalem Er dicitur.
6 Ar vero dicitur suscitavit, vel vigilia. Aesinion locus deserti, denique et ipsum vocabulum incultam terram desertamque significat. Araboth Moab, ubi saeculo numeratus est populus, quod Aquila interpretatur humilia sive aequalia Moab. Abelsathim locus in deserto ad meridiem Moabitarum, et interpretatur luctus littorum vel riparum. Beniacan in deserto castra filiorum Israel. Benacham enim interpretatur filius necessitatis.
7 Beroth filiorum Iachim in deserto locus, in quo obiit Aaron et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae montis Urtice. Beroch autem interpretatur, putei. Bonos, hoc est collis praeputiorum, locus in Galgalis, ubi circumcidit Iesus populum Israel in secundo ab Iericho lapide, et ostenduntur usque hodie saxa, quae de Iordane illuc translata Scriptura commemorat.
8 Bethdago, locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia. Bethago quoque interpretatur domus festivitatis eorum. Chaspi, ub geminos Iudae filios Thamar edidit: ostenditur autem nunc locus desertus iuxta Adollam in finibus Eleutheropoleos. Chaspi enim interpretatur calio immensi, sive immola mihi. De hoc quippe in libris hebraicarum quaestionum plenius disputatum est Emechachor, quod interpretatur, vallis Achor, id est, tumulus atque turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus iuxta Iericho, haud procul a Galgalis.
9 Male ergo quidam putant vallem Achior a nomine eius, qui lapidatus est, nuncupa tam: cum ille Acheon dictus sit, et non Achior sive Achar. Fanuel locus, in quo Iacob tota nocte colluctans Israelis vocabulum meruit, iuxta torrenten Iacob. Fanuel autem interpretatur, facies Dei, ab eo quod ibi Dominum viderit. Golgolque et Galgal iuxta quem montes esse scribuntur Garizim et Gebal. Galgal autem locus est iuxta Iericho.
10 Erran igitur Samaritani, qui iuxta Neapolim Garizim e Gebal montes ostendere volunt, cum illos iuxta Galgal esse Scriptura testetur. Galgal autem intrepretatur, revelatio. Golathmaim locus, qui interpretatur, possessio aquae. Goliath locus iuxta Iordanem in tribu Beniamin, ubi altare Domino constituerunt filii Ruben. Goliath enim interpretatur revelatio sive transmigratio.
11 Iroth locus deserti, ad quem venerunt filii Israel mare Rubrum transfretantes. Iroth ergo interpretatur longitudo. Letabutha locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur.
12 Lobon locus solitudinis trans Iordanem, in quo Moyses Deuteronomium legitur. Lobon autem interpretatur ingressus sive inveniens.
13 Mirra vel Mara, quod interpretatur amaritudo, id est, littera legis: est autem locus, in quo aquas, acto ligno, Moyses in dulcem vertit saporem. Unde legitur in Exodo: Venerunt filii Israel in Myrrha vel Mara, et non poterant bibere aquam de Myrrha vel Mara, quia amara erat. Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio: ibi et Iesus adversus Amalec dimicat prope Faran.
14 Rafidim quippe interpretatur, laxae manus, vel sanitas iudicii, aut visio auris sufficiens eis.
15 Scene, id est tabernacula, locus in quo habitavit Iacob regressus de Mesopotamia, qui lingua Hebraica appellatur Sochoch.
16 Sior locus contra faciem Aegypti. Sed et hodie ostenditur villa, nomine Sior, inter Heliam et Eleutheropolim in tribu Iuda. Supra hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dicitur. Sior vero interpretatur parvulus, sive turbulentus. Selo in tribu Effraim, in quo loco arca testamenti mansit, et tabernaculum Domini usque ad tempora Samuelis, est autem undecimo milliario Neapoleos, in regione Atrapitena.
17 Sed et inde patriarchae filium Selon appellatum legimus. Selo autem interpretatur vel dimissio eius aut petitio. Abennezer, quod interpretatur, lapis adiutorii, sive lapis auxiliatorum. Est autem locus, unde tulerunt Philistim arcam testamenti inter Heliam et Ascalonem iuxta villam Bethsamis. Asiongaber: in hoc loco classis Iosaphat vi tempestatis attrita est.
18 Fertur autem ipsa esse Issia haud proculab Ailo in Rubro mari. Ahia in asinorum regione locus. Ahia quippe interpretatur vultur, vel tus. Elim puteus dimon. Et huius loci eadem visione Isaias recordatur. Acheldemach, hoc est, ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Helia ad austratem plagam montis Sion.
19 Ennon iuxta Salim, ubi baptizabat Ioannes, sicut in Evangelio secundum Ioannem scriptum est, et ostenditur nunc usque locus in octavo lapide Scythopoleos ad meridiem iuxta Salem et Iordanem. Ennon autem interpretatur, donavit mihi. Baalthamar iuxta Gaba, ubi filii Israel adversus tribum Beniamin iniere certamen, et usque hodie Bethamari in supra dictis locis viculus appellatur.
20 Baalthamar autem interpretatur habens palmam.
21 Bechacar: usque ad hunc locum populus Israelis fugientes alienigenas persecutus est, appellans eum lapidem adiutorii. Nam Betachar interpretatur domus negotii, vel agni. Berasan, ad quem locum David praedae partem misit.
22 Baurim locus, ad quem usque prosecutus est Michol filiam Saulis vir suus lacrymans. Baurim quippe interpretatur electi vel iuvenes.
23 Ergab: ad quem locum Ionathan filius Saul puerum dirigit, militaribus iaculis se exercens: pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem.
24 Esthama: ad quem locum misit David. Esthama interpretatur, misericordia Dei. Fel monialmoni, quod Aquila interpretatur, illum vel istud. Symmachus vero nescio, ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto. Nunc vicus grandis vocatur. Getham interpretatur antipatriam et iamniam: sed et alia villa appellatur Gethim.
25 Nam Getha interpretatur torcular eius, humilis fossio. Gallim, unde fuit Falti, qui post fugam David Michol uxorem eius acceperat. Meminit huius loci et Isaias. Dicitur autem esse et quidam Acaron vicus, qui vocatur Gallim. Gallim quippe interpretatur, loca palustria acervi. Gel locus, in quo percussit Iehu, rex Israel, Ochoziam, regem Iudaeae, iuxta Ieblaam.
26 Gel autem interpretatur, divisio vel praecisio. Gersemane locus, in quo ante passionem Salvator oravit. Est autem ad radices montis Oliveti, nunc ecclesia desuper aedificata. Nam Getsemani interpretatur, vallis vinguedinum.
27 Golgotha, locus calvariae, in quo Salvator pro salute omnium crucifixus est, et usque hodie ostenditur in Helia ad septentrionalem plagam montis Sion. Navoth locus in Rama, ubi David sedit: et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum diximus. Navoth autem interpretatur, conspicuus, vel sessionis exclusio. Rama pro qua Aquila interpretatur exaltatio, vel exaltabitur, quod scriptum est in Ieremia. Est autem et alius locus in tribu Beniamin iuxta Bethleem, de quo dicitur: Vox in Rama audita est. Rama quippe interpretatur excelsa. Sofamoth: ad quem locum misit David.
28 Sofamoth interpretatur labium mortis.
29 Thelamage locus, quo Abner misit ad David: sed sciendum, quod pro hoc verbo Aquila interpretatur Extemble. Symmachus pro semetipso. Saforvaim, de quibus locis Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. Meminit horum et Isaias. Thafeth: legimus in Ieremia: Aram Thafeth. Est autem in suburbanis Heliae usque hodie locus, qui sic vocatur, iuxta piscinam fullonis et agrum.
30 Acheldemach ergo interpretatur, parvulus venit. Thabat, ubi pugnatum est adversus Madian. Nam thabath interpretatur loma. Thopeth in valle filiorum Israel Ennon, ubi populus simulacra veneratur. Est autem locus in suburbanis. Thopeth ergo interpretatur, protectio oris, sive gehennae.



Hrabanus Maurus, De Universo, 13, V. De saltibus. <<<     >>> VII. De confragosis locis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 13, 6'